Testamentum de hereditate de Casal de Dona

Cartulário:

Nº Documento: 
0288
Fólio: 
131r
Data do documento
Ano: 
1093
Mês: 
12
Dia: 
27
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Sancte Patris et Indiuidue Trinitatis sanctisque martiribus Sancti Saluatoris, Sancti Iohannis apostoli, Sancti Andree apostoli et Sancti Petri et Pauli et semper Marie Virginis inter eos uocabulo in Domino Deo eternam [salutem]. Ego Halifa prolis Pelaiz placui mihi bone pacis et uoluntas asto animo integro et meo consilio ut facere tibi Gunsaluo Froialazi sicut facio testestum et scriptura firmitatis de hereditate mea propria quam uocitant Kasal de Dona. Habeo illa hereditate de mea auola Donam. Damus et concedimus pro remedio anime mee ubi illa potueritis inuenire integrum. Et tunc factum nostrum qui uoluerit irrumpere, in primis seiat excomunicatus et a fidem catholicam extraneatus et insuper auri talento et iari libri bina et illa hereditate duplata et qui unt urbem imperie habuerit aliut tantum. Notum die erit VI Kalendas Ianuarias, Era M. C. XXX.a I.a. Ego Halifa factum nostrum testamentum fratres et sororumque ibi remorantes fuerint in uia sancta uel canonice in illa medietate illa ecclesia de Sancto Iohanne de Valer. Ego Alifa illo testamenti manu mea roboro †.
Qui adfuerunt: Petro ts., — Gunsaluo Froiaz ts., — alio Pedro ts.
Gunsaluo notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem direita.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.