Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0261
Fólio: 
123r
Data do documento
Ano: 
1164
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Sub Christi nomine. Hec est carta quam ego Arias Cabalaza una cum uxore mea Maria Pelaiz facio Colinbriensi sedi Sancte Marie et episcopo eiusdem sedis domno Michaeli de medietate cuiusdam uinee quam habeo in territorio de Sena in loco qui uocatur Furnos sicut spartet a parte Orientis per fluuium de Sena deinde cum Saluatorio Frade et cum Menendo Petro et cum Don Felice. Predicte autem uinee medietatem, quam eius altera medietas est de genero meo, do et concedo predicte sedis episcopo propter iniuriam quam illi intuli de eius uidelicet equitaturis quas per uim hominibus illius abstuli et iniuste diu tenui ad santificacionem ergo et condignam penitenciam huius facinoris post mortem meam et uxoris mee predicta sedes iure q hereditario habeat predicte uinee medietatem. Siquis ergo cuiuscumque sit persone eam deinceps predicte sedis auferre temptauerit non sit ei licitum sed pro sola temtacione eam predicte sedi in duplum componat et regie potes[ta]ti aliud tantum. Facta carta donacionis et firmitudinis mense Ianuario, Era M.a CC.a II.a. Ego uero predictus Arias cum uxore mea cartam istam conf † † [i]rmo.
Qui presentes fuerunt: Menendus Pelaiz ts., — Iohannes Gunsaluiz ts., — Michael Petriz ts.

Aparato: 

(a) A rubrica não corresponde ao conteúdo do texto. Está-se perante uma indemnização e não uma venda. Contudo, o escatocolo designa-o como doação.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.