Stabilitatis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0243
Fólio: 
117r
Data do documento
Ano: 
1117
Mês: 
9
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Gundisaluus et uxor mea Godina facimus cartam stabilitatis ut si nos ambo in ista romaria fuerimus mortuos mandamus ad Sanctam Mariam sedem illa almunia cum sua uinea que est in Coselias et una cupa; ad illam confrariam Sancti Sepulcri(a) media de una uinea quam habemus in Algeiara cum sua cupa; alia medietas de uinea in illo ospital; altera medietas de uinea quam habemus cum Petro Iohannis sit data in captiuos. Si unus de nobis fuerit mortuus alius qui remanserit habeat totum in uita sua, post mortem faciat sicut superius scriptum est. Vna casa quam habemus in illo arraualde sedeat de Sancta Maria. Si uero aliquis homo uenerit qui conturbare nostrum scriptum uoluerit quod facimus cum bono corde sit ira Dei super eum et cum diabolo lugeat penam in inferno. Era M.a C.a LV.a, mensis Setembris. Nos uero supradicti qui hanc cartam stabilitatis facere iussimus propriis manibus ro † † boramus.
Qui presentes fuerunt(b).

Aparato: 

(a) A confraria do Santo Sepulcro vem referida noutros textos (por exemplo, nos documentos 66 e 239). — (b) As subscrições acham-se omitidas.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.