Carta dimissionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0259
Fólio: 
122r-122v
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
7
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Hec est carta dimissionis quam iussi facere ego Ausenda Daneliz sedi Sancte Marie Colinbriensi et clericis ibi morantibus de quadam particula hereditatis quam iniuste et contra rectum tenebam de Sancto Martino quam domnus Alfonsus rex iussit mihi dari in elemosina ut possideam eam in uita mea usufructuario et post mortem meam remaneat tota predicte sedi Sancte Marie sine ullo herede. Quis uero uenerit qui hoc meum factum irrumpere uoluerit siue de propinquis siue de extraneis quantum auferre uoluerit tantum uobis in duplum componat et domino terre aliud tantum. Facta dimissionis carta Kalendas Iulii, Era M.a C.a LX.v.a IIII.a. Ego Ausenda Danieliz conf † irmo.
Sic quod decima detur inde in terratico sedi Sancte Marie.
Qui presentes fuerunt: Fernandus Pelaiz ts., — Petrus Phaluz ts., — Pelagius Phaluz ts., — Petrus Gonzaluiz ts., — Aluitus Diaz ts.
Martinus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.