Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0327
Fólio: 
143r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
6
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Zacarias presbiter in Domino Deo eterna salute, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut facerem textum scripture firmitatis pro remedio anime mee de omnia mea edificia que edificauit in loco predicto San[c]ti Saluatoris de Monasterio qui est super Pino inbria Vauga in directo Conuellas sicut et facio ad locum predictum acisterio Sancti Petri que seruiat et ad uos domnum Mauricium Colinbriensem episcopum in honorem et obediencie Sancte Marie Virginis sedis Colinbrie. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc scripture firmitatis ad inrrumpendum, in primis sit maledictus et a Deo separatus et a fide Christi et pariet quantum inquisierit in dublatum et insuper L.a solidos et domino terre aliud tantum. Facta faries [testamenti] IIII.o Idus Iunii, Era M.a C.a X.v.a II.a. Ego Zacarias in hanc scripture firmitatis manum meam ro † boraui. Ego Mauricius Dei gratia Colinbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis impono.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.