Concessionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0308
Fólio: 
138r
Data do documento
Ano: 
1113
Mês: 
3
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Martinus prior consencientibus sociis concessit Gundisaluuo Midiz et uxori sue Saraxine locum incultum iuxta uineam eorum in Valle Mediano ut plantarent sicut et plantauerunt tali uidelicet pacto dum uixerint integrum possideant. Post obitum ipsorum uero nullo herede succedente sedes Colimbriensis integrum obtineat. Qui hec conturbare uoluerit excomunicacioni subiaceat quousque emendet insuper et eidem ecclesie CC solidos conponat. Facta huius rei scriptura X.o Kalendarum Aprilium, Era M.a C.a L.a I.a. Ego Martinus propria manu confirmo †.
Qui presentes fuerunt: Tellus(a) presbiter archidiaconus conf., — Petrus presbiter conf., — Petrus presbiter Sesnandiz conf., — Martinus presbiter conf., — Petrus presbiter abbas conf., — Dominicus presbiter conf., — Petrus subdiaconus notuit, — Iohannes diaconus conf., — Nunus diaconus conf., — Pelagius diaconus conf.

Aparato: 

(a) Primeiro documento em que aparece D. Telo como arcediago da Sé de Coimbra. A última é no documento 589, de Janeiro de 1200. Desempenhou este cargo de 1113 (doc. 308) a 1135 (doc. 450).

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.