Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0320
Fólio: 
141r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
6
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Iohannes Brandilaz et uxor mea Columba Eitaz placuit nobis per bona pacis uolumtas ut faceremus textum scripture sicut et facimus de una larea quam habemus de comparatela et iacet iuxta illos passales San[c]ti Petri. Damus illam ipsi accisterio Sancti Petri pro remedio anime nostre. Et ipsa larea habet LXX.a et V pasales in longitudine et amplitudine X.v.a III. Et in uita nostra habeamus nos illam, post obitum uero nostrum relinquamus eam ad ipsum locum Sancti Petri ingenua et libera. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hoc factum nostrum ad inrumpendum, in primis sit excomunicatus et a Deo maledictus atque confusus et pariet ipsa hereditas dublata et insuper per XXX.a solidos et in iudicato aliud tantum. Facta series notum die erit IIII Idus Iunii, Era T.a C.a X.v.a II.a. Ego Iohannes Braudilaz et uxor mea Columba in hanc seriens testamenti manus nostras ro † † borauimus. Ego Mauricius Dei gratia Colimbriensis episcopus confirmo et signum Sancte † Crucis impono.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.