Testamentum de hereditate et de uinea de Fauariza iuxta riuulum Anzo

Cartulário:

Nº Documento: 
0384
Fólio: 
160r-160v
Data do documento
Ano: 
1089
Mês: 
2
Dia: 
19
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego famulus Dei Iohannes et uxor mea Matrebona ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faceremus cartam uel testamenti hic in loco Sante Marie de hereditate nostra propria quam habemus da presuria et da mercede de aluazir domno Sesnando domino nostro exaltet illum Deus et est nominata illa uinea. Et ipsa uinea habet iacenciam in illa Fauariza subtus illo rego de illo molino iusta uinea de Recemundo Eiriguiz et ex alia parte uinea de Cresconio Gunsaluiz et illa uarzena que habet iacencia iusta ribulum Anzo et incipit in ipso uallo per ubi currit illa fons et finit in ipso uollo de Gundisaluo(b) Adulfiz et nostras trerras quas habemus in uilla Milaricia aruptas et pro arrumpere quas habemus per medium cum Iohanne Michaeliz. Et habent iacencia(c) terras de Ero Froga. Et testamus illas pro remedio animabus nostris et damus illas cum quantum ad prestitum hominis est. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus filius uel nepos propinq[u]us uel extraneus contra hunc factum nostrum ad imru[m]pendum uenerit, in primis sedeat segregatus et excomunicatus et cum Iuda traditore habeat participium. Facta carta die undecimo Kalendas Marcii, Era M.a C.a XXVII. Et ego Iohannes et uxor mea Matrebona hanc kartulam testamenti manibus nostris roboramu † † s.
Qui presentes fuerunt: Rodrigus Aldariz ts., — Didacus Olidiz ts., — Recamondus Eiriguis ts., — Vermudus Osoriz ts., — Godinus Iohannis ts., — Fromarigu Vermuiz ts.
Iohannes presbiter notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra da mesma época, mas diferente, desde iuxta. — (b) O l encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) Segue-se um espaço em branco, eventualmente para o nome do lugar.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.