Testamentum de moboli siue de inmobili

Cartulário:

Nº Documento: 
0383
Fólio: 
160r
Data do documento
Ano: 
1160
Mês: 
12
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Hec est carta testamenti quam iussi facere ego Iohannes Iohannis una cum uxore mea Adosinda Sesnandiz priori Petro Roderiguiz sedis Sancte Marie Colimbrie una cum canonicis supradicte sedis ut quando ego et uxor mea ex hoc seculo migrati fuerimus si semen non habuerimus quantum habemus uel Deo adiuuante ganare potuerimus damus supradicte sedi et si semen habuerimus terciam partem siue de hereditatibus quomodo de habere hoc facimus et hoc facimus ut sitis memores nostri in uestris oracionibus et si necesse fuerit aliquod bonum erga nobis faciatis in uita nostra. Igitur ab hac die si aliquis homo tam de meis quam de extraneis uenerimus uel uenerit qui hoc nostrum factum irrumpere uoluerit uel temptauerit pro ipsa sola temptacione quantum inquisierit tantum uobis in duplum conponat et domino trrere aliud tantum et insuper sit maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore in infernum religatus. Facta carta mense Decembrio, Era M.a C LX.v.a VIII. Nos uero qui hanc uobis supradictis cartam facere iussimus et supradicte canonice coram idoneis testibus roborauimus et hec signa facimu † † s.
Qui presentes fuerunt: Tellus presbiter ts., — Petrus presbiter Sal[uatoris] ts., — Suarius diaconus ts., — Petrus diaconus ts., — Suarius presbiter ts., — Iohannes presbiter Rex ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.