Carta donationis et pacti

Cartulário:

Nº Documento: 
0382
Fólio: 
160r
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
1
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 6, cópia séc. XII (transcreveu-se a seguir à lição C).
Vid. etiam os documentos 352 (= Cópia C) e 455 (= Cópia E).

Gundisaluus, gratia Dei Colimbriensis episcopus, et canonici eiusdem ecclesie, secundum placitum eorum, dederunt domno Artaldo ortum quem eidem ecclesie relinquerat in testamento mater domni Sesnandi consulis, Susanna nomine, qui situs dinoscitur iusta balneum ipsius ciuitatis, tali pacto ut ipse sit illis obediens; et si, quod absit, inobediens illis extiterit, et culpam sibi recte inpositam in capitulo emendare noluerit, ut, omni ocasione remota, eum liberum illis dimittat. Quod si inde aliter fecerit, excomunicacioni subiaceat et quantum aufferre temptauerit in quadruplum eisdem restituat; et si emendauerit, eo non careat, dum uixerit. Facta donacionis karta X Kalendarum Februarii, Era M.a C X.v VIII.
Ego, Gundisaluus, episcopus conf., — Martinus prior conf., — Tellus capellanus conf., — Petrus abbas conf., — Daniel presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Anaia Vistrariz ts., — Seguin ts., — Sesnandus armarius ts., — Sesnandus Iohannis ts., — Sandinus Randulfiz ts., — Archimbaldus ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.