Carta donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0352
Fólio: 
151r
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
1
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 6, cópia séc. XII (transcreveu-se a seguir à lição C).
Vid. etiam os documentos 382 (= Cópia D) e 455 (= Cópia E)

Gunsaluus, Dei gratia Colinbriensis episcopus, et canonici eiusdem ecclesie, secundum placitum eorum, dederunt domno Artaldo ortum quem eidem ecclesie relinquerat in testamento mater domni Sisnandi consulis, domna Susanna nomine, qui situs dinoscitur iuxta balneum ipsius ciuitatis, tali pacto ut ipse illis obediens; et si, quod absit, inobediens illis extiterit, et culpam sibi recte inpositam in capitulo emendare noluerit, ut, omni occasione remota, eum liberum illis dimittat. Quod si inde aliter fecerit, excomunicacioni subiaceat et quantum auferre temptauerit in quadruplum eisdem restituat; et si emendauerit eo non careat, dum uixerit. Facta donacionis carta X Kalendas Februarii, Era M C X.v VIII.
Daniel presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Sisnandus armarius conf., — Sendinus Randulfiz ts., — Anaia Vestrariz ts., — Seguim ts., — Sesnandus Iohannis ts., — Archimbaldus ts., — Ego Gundisaluus episcopus conf., — Martinus prior conf., — Tellus capellanus conf., — Petrus abbas conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.