Carta uenditionis de terra de illo Arenato

Cartulário:

Nº Documento: 
0343
Fólio: 
148r-148v
Data do documento
Ano: 
1091
Mês: 
7
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 33, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Pelagius Eriz et uxor mea Flamula et filio meo Iohanne ideo placuit nobis asto animo et proprias nostras uoluntates ut faceremus uobis Martinus prior et ceteris canonicis sedi Sancte Marie Colinbriensi carta uendicionis et firmitatis de illa nostra terra quam habemus in illo Arenato. Et sunt isti termini eius: in Oriente mea uinea propria Pelagius supradictus; in Occidente flumen Mondeco; ab Aquilone almunia sedis Sancte Marie; ad Meridie area de aluazir. Vendimus atque concedimus nos iam nominati illam terram uobis predictus Martinus prior et uestris clericis pro qua accepimus de uobis precio X solidos argenti tantum nobis bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit. Habeatis illam firmiter omni tempore. Et si unus ex nobis uenerit ad inrumpere hanc scripturam uendicionis ut pariat illam terram duplatam et domino iudicato. Facta carta VII.o Kalendas Augustas, Era M.a C.a XX.a VIIII.a. Ego Pelagius et uxor mea et filio meo manus nostras ro † † boramus.
Troitisindo Troitesendiz ts., — Auriol Marequiz ts., — Iohannes Quintilaz ts., — Sendinus Ansiriquiz ts., — Maruam Menendiz ts., — Froia Tosariz ts.
Gondisaluus Petriz notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.