Idem

Cartulário:

Nº Documento: 
0336
Fólio: 
146r
Data do documento
Ano: 
1093
Mês: 
2
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Iohanne Iben Eiza similiter facio de mea iparte de ipsa supradicta uinea quan inde mihi euenit in porcione inter meos germanos de parte matris mee que illam edificauit cum patre meo [in] ipso loco iam dicto Arriel. Vendo a Don Iohanne presbiter suprinus illius episcopi Don Iohanne et accipio de uobis precium X solidos tantum nobis bene complacuit et de precio aput uos nichil remansit in debito. Habeatis illam firmiter et faciatis de illa quod uobis placuerit. Si uero aliquis de propinquis meis aut extraneis uos pro illa calumpniari temptauerit et nos eam in iudicio deuindicare non potuerimus pro parte uestra aut uos in uoce nostra pro parte uestra pariemus uobis illa duplatum et quantum ibi a uobis fuerit melioratam et uos illam semper obtineatis. Facta est carta uendicionis IIII.o Idus Februarii, Era M.a C.a XXX.a I.a. Ego(a) supradictus Iohannes Iben Eiza propria manu ro † boro cartam istam.
Qui uiderunt et presentes fuerunt: Egica ts., — Godino Alauid(b) ts., — Pelaio ts., — Don Domingo ts.
Vermudus notuit.

Aparato: 

(a) Esta palavra foi corrigida de nos em momento posterior. — (b) O segundo a encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.