De ecclesia de Murta

Cartulário:

Nº Documento: 
0237
Fólio: 
115v
Data do documento
Ano: 
1199
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. VII, doc. 35, or. car. (carta partida por A B C...).

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, amen. Ego Petrus Dei gratia Colinbriensis episcopus una cum consensu canonicorum nostrorum ad noticiam futurorum facimus cartam conuentionis et firmitudinis uobis Petro priori Sancti Petri de Arganil et omnibus canonicis ibi secundum regulam Beati Augustini morantibus presentibus et futuris in perpetuum ut edificetis ecclesiam ad honorem Dei et Beati Petri apostolorum principis in loco qui dicitur Murta et secundum consuetudinem aliarum nostrarum ecclesiarum primiciarum decimarum et morturiorum nobis et successoribus nostris terciam partem fideliter persoluatis excepto quod a nobis et ut(b) ab aliis collectam nolumus exigere. Si autem euenerit nobis uel successoribus nostris fecisse transitum per partes illas pro facultate uestra et uiribus nobis prouideatis et nos in oracionibus uestris commendatum habeatis et post obitum nostrum in unoquoque anno anniuersarium faciatis. Facta carta mense Iunio, Era M.a CC.a XXX.a II.a. Ego Petrus Colimbriensis episcopus qui hanc cartam cum canonicis nostris facere iussimus propriis manibus roborauimus et confirmauimus.
Quicumque igitur hoc nostrum factum uiolare temptauerit anathema sit.
Petrus ts., — Pelagius ts., — Suerius ts., — Menendus ts., — Martinus ts.
Gonsaluus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. — (b) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.