Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0222
Fólio: 
110v-111r
Data do documento
Ano: 
1110
Mês: 
10
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, doc. 8, or. vis. trans.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Ego Iohannes Gundesendiz et uxor mea Exemena Froilaz testamentum facimus pro anima Sisilli matertare filii nostri Menendi et pro anima eiusdem filii de hereditatibus eorum que in Colimbriensi terictorio habentur sedi predicte ciuitatis et eiusdem episcopo domno Gunsaluuo atque clericis ibidem conmorantibus, id est: terciam integram de uilla Viminaria et terciam integram de Albalal et terciam integram de uineis Colimbrie et terciam integram de almunia de Coselias et medietatem uinee que est ultra flumen Mondeci que uinea diuidebatur inter ambas sorores. Vniuersa que in hoc testamento sunt scripta ab hodierno et in perpetuum sint possidenda pro remissione peccatorum eorum ecclesie predicte et episcopo et clericis in eodem loco habitantibus ut eorum oracionibus atque sanctorum precibus quorum ibi reliquie(a) et nomina continentur peccata eorum deleantur. Hoc denique per contestacionem Omnipotentissime Deitatis dicimus quod huic nostro facto non erimus contrarii. Quod si forte contingerit quod absit liceat ecclesie rectoribus cohercere nos seuerissime legali censura semeto omni blandimento. Adicimus autem per contestacionem Deitatis ut hec que sursum resonant nec uenundentur nec ulli laico c[ui]uscumque persone sit in aprestamo donentur sed semper ut diximus maneant profectura loco et clericis iam nominatis. Si autem alius quilibet uir aut femina siue de propinquis nostris siue de extraneis inde aliquid euertere uel auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam assercionem c[ui]uscumque ingeniose calliditatis sed pro sola temeritate de propriis facultatibus restituat quadruplum eidem ecclesie omnia que auferre temptauerit et quamdiu in hac pertinacia manserit sit excomunicatus a societate fidelium christianorum. Qui si in hac audacia ab hoc seculo obierit sit illi perpetua cum diabolo mansio in eterna dampnacione et hoc nostrum testamentum perpetuum obtineat uigorem. Facta carta testamenti VII Kalendarum Nouembrium, Era M.a C X.v.a VIII. Nos supradicti Iohannes et Exemena hoc quod pono animo fieri decreuimus super altare predicte sedis coram idoneis testibus ponentes propriis manibus roborauimu † † s.
Ego Gundisaluus episcopus confirmo, — Martinus prepositus conf., — Sisnandus armarius conf., — Petrus presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Iohannes diaconus conf., — Nunus diaconus conf., — Pelagius diaconus conf., — Iulianus diaconus conf., — Rodricus diaconus conf., — Salomon confessus conf., — Pelagius Atanagildiz ts., — Martinus capellanus conf., — Iohannes presbiter ts., — Petrus subdiaconus ts., — Gundisaluus subdiaconus ts., — Petrus subdiaconus ts., — Florid Gudiniz ts., — Pelagius Petriz ts., — Gunsaluus Guteriz ts., — Iohannes Samsoniz ts., — Laurencius archidiaconus conf., — Pelagius presbiter conf., — Onorigus Vermuiz ts., — Fernandus Guterriz ts., — Pelagius Petriz ts., — Menendus Gundisaluiz ts., — Gutier Suariz ts., — Sesnandus Iohannis ts., — Aluitus Vermuiz ts.
Daniel presbiter notuit.
Et(b) adicimus uobis uillas nominatas que fuerunt de mea sorore Sisili que sunt: Palmazes et Seuer siue Teliadela et ipsam terciam de illa corte que fuit de don Menendo et illas casas de don Iohanne et de uxore sua de Colimbria et illum fornum qui est in Colimbria.

Aparato: 

(a) A referência a relíquias é frequente ao longo do L. P., como nos documentos 25, 88, 139, 175, 234, 271, 281, 289, 385, 390, 412, 432, 453, 497 e 553. — (b) O t encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.