[Carta] uenditionis de Sekeiros et Nodar Rodriz

Cartulário:

Nº Documento: 
0224
Fólio: 
111v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
7
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 15, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 16, doc. b, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 488 (= Cópia D).

(a) In Dei nomine. Ego, Olidi, una cum mea suprina, Gudina Louegildiz. Placuit nobis, per bona pacis et uoluntate, nullo quoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum, sed propria nobis accessit uoluntas, ut faceremus domno Iohanne Gundesindiz et uxori tue, domne Exemena, sicut facimus, cartam uendicionis de hereditatibus nostris propriis, quas habemus ex nostris auis, siue de comparadela quam comparaui ego, Olidi, de Argilo. Et habent iacencia in uillas pernominatas Sekeiros et in Nodar et in Rodriz, subtus montem Fuste, discurrente riuulo Pauia, terrictorio Pennafiel(b). Damus uobis in ipsas uilas iam dictas tres integram; damus atque concedimus, per huius locis et uigos et terminos antiquos, per ubi illas potueritis inuenire, cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet, que ad prestitum omnem sunt, pro quibus accepimus a uobis, in precio, XXX.a I.a modios: tantum nobis et uobis bene conplacuit, et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Ita, ex hoc die et tempore, de nostro iure abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. Et si ego aut aliquis, tam de nostris quam de extraneis, uenerit ad hanc cartam irrumpendum, et nos in concilio noluerimus auctorizare, post uestram partem aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam, uel quantum uobis fuerit melioratam; et uobis perpetim habitura. Facta uendicionis carta IIII die Iulii, Era M.a C.a X.v.a I.a. Ego, Olidi, et Gudina, uobis, domno Iohanni, et uxori uestre, Exemene, hanc cartam uendicionis manibus nostris roboramus.
Qui presentes fuerunt: Rodrigu ts., — Cidi ts., — Cresconio ts., — Iohannes ts.
Pelagius titulauit.

Aparato: 

(a) Toda a rubrica está na margem esquerda e escrita, a partir de Sekeiros, em letra da mesma época, mas diferente. — (b) O segundo n encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.