Venditionis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0225
Fólio: 
111v-112r
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
6
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 2, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. c, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 469 (= Cópia D).

In Dei nomine. Ego, Adaulfu, et uxor mea, Guisenda, et ego Ansur, et uxor mea, Senior. Ideo, placuit nobis, per bona pacis et uoluntas, ut faceremus uobis, Iohanne Gunsendiz, et uxori uestre, Exemena, sicut et facimus, cartam uendicionis de hereditate nostra propria, quam habemus in uilla quam uocitant Sancta Crux, in loco predicto kasal quod dicunt Villa Noua, subtus montis Fuste, terictorio Alahoen(a), discurrente ribulo Baroso. Et habuimus ipsam hereditatem de comparadea, quam conparauimus de domna Maria et de Garsia Guntiniz et de Iusto Alfonso et de suos heredes. Damus uobis illam atque concedimus, cum suas prestaciones quas in se obtinet que ad omnem prestitum sunt, per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire. Et accepimus a uobis, in precio, LXX solidos: tantum nobis bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Igitur, ex hoc die sit ipsa hereditas de nostro iure abrasa, et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam hereditatem firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. Siquis, tamen, quod non creditis, aliquis homo uenerit, uel uenerimus, ad hanc cartam irrumpendum, et nos in concilio noluerimus deuindicare uel auctorizare, post uestram partem aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam, uel quantum fuerit melioratam; et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis die VIII Idus, Iunii, Era M.a C.a XXX VIIII. Nos, supradicti Adaulfu, et uxor mea, Guisenda, et Ansur et uxor mea, Senior, hanc cartam uendicionis, manibus nostris roboramu † † s us(b).
Qui presentes fuerunt: Didacus Venegas adnunciauit, — Rudrigus ts., — Suarius ts., — Cidi ts., — Menendus presbiter notuit, — Alfonsus ts., — Suarius ts..

Aparato: 

(a) O e encontra-se adicionado na entrelinha. — (b) Em abreviatura.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.