Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0227
Fólio: 
112r-112v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
12
Dia: 
29
Nota: 

Nesta lição (C), que está datada de 1103, Maio, 29, talvez por erro do copista, está transcrito Iunii em lugar de Ianuarii.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 21, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. e, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 319 (= Cópia D).

In Dei nomine. Ego, Salomon, prolix Nodariz, [et uxor mea, Vestrigia](a), una cum mea suprina, Gudina, prolix Vistellaz, in Domino Deo, eternam salutem. Placuit nobis, per bonam pacis uoluntatem, nullo quoque gentis imperio, nes suadentis articulo, nec pertimescentis metum, sed propria nostra accessit uolumtas, ut faceremus uobis, domno Iohanne Gundesendiz, et uxori uestre, domne Exemena, sicut et facimus, kartam uendicionis de hereditate nostra propria, quam habemus de subieccione parentorum nostrorum. Et habet iacenciam in uilla Sancta Crux, subtus montem Fuste, discurrente riuulo Barroso, terrictorio Alahoen. Damus uobis, in ipsa uilla supernominata, que fuit de Mateu et de notario Azeme, terciam integram, excepto illa uinea que est sub casa de Ansedo, et illam cortinam quam uendiui ad Ansedo Doneliz. Et illam aliam damus uobis atque concedimus, per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire, cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet, que ad prestitum hominis sunt; pro qua accepimus de uos, in precio, LX et IIII solidos: tantum nobis bene complacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Ita, ex hoc die uel tempore, sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa, et in uestro dominio sit tradita atque confirmata. Habeatis uos ipsam hereditatem firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. E[t] siquis homo uenerit hanc cartam ad imrumpendam, et nos in concilio noluerimus auturgare, post uestram partem uel deuindicare, aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam, uel quantum fuerit melioratam; et uobis perpetim habituras. Facta carta uendicionis die IIII Kalendas Iunii, Era M.a C.a X.v.a I. Ego, Salomon, et uxor mea, Vestrigia, et subrina mea, Gudina, hanc cartam uendicionis uobis, Iohanne Gunsendiz, et uxori uestre, manibus nostris roboramus.
Suarius ts., — Rodrigus ts., — Menendus ts., — alius Menendus ts.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) A mulher só vem mencionada na validação.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.