[Carta] uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0230
Fólio: 
113r-113v
Data do documento
Ano: 
1101
Mês: 
6
Dia: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 3, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. h, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 487 (= Cópia D).

In Dei nomine. Ego, Vistella. Placuit mihi, per bonam pacis uoluntatem, ut facerem tibi, Iohanni Gundesendiz, et uxori tue, Exemena, sicut et facio, kartam uendicionis de hereditate mea propria, quam habeo in uilla quam uocitant Iban Ordonis, subtus montem Fuste, terictorio Alahoen, discurrente riuulo Barroso. Et habui ipsam hereditatem ex parte auorum meorum et matris mee, Gudine. Damus uobis illam atque concedimus, cum omnes suas prestaciones quantas in se obtinet, que ad prestitum hominis sunt, per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi potueritis illam inuenire. Et accepimus a uobis, precio, X.v solidos: tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Igitur, de hoc die uel tempore, sit ipsa hereditas de meo iure abrasa, et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit, quod non creditis, uel uenerimus, istam cartam irrumpere, et nos in concilio defendere uel auctorizare, post partem uestram noluerimus aut uos in uoce nostra, quomodo pariam uobis illam hereditatem duplatam uel quantum fuerit melioratam et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis die VIII Idus Iunii, Era M.a C.a XXX VIIII. Ego, Vistella, supradicta uobis, Iohanni Gunsendiz, et uxori uestre, Exemene, hanc cartam uendicionis, manu mea roboro † o.
Qui presentes fuerunt: Rodricus ts., Iohannes ts., Suarius ts., Arias ts., Ansitu ts.
Didacus Venegas adnunciauit, Menendus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.