Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0233
Fólio: 
114r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 41, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 504 (= Cópia C).

Sub Christi nomine. Ego, Arias, filius Gundesindo, facio cartam uendicionis tibi, Iohanni Gunsendiz, et uxori tue, Exemena, de uilla Sala et Lagenosa et Spodemir et Amaral. Vendo uobis, de uillis ipsis supradictis, meum quinionem et de fratribus meis, Menendus Gundesendiz et Pelagius et Maria. Et habemus ipsas hereditates ex parte auunculi nostri Cidi Dono. Vendo uobis illas, sana mente neque pertimescentis metum nec suadentis articulo sed propria mihi accessit uoluntas. Accepi ego a uobis, in precio, XV modios, quos ego diuidi cum fratribus meis: tantum mihi bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Et habent iacenciam, subtus Montem Rotundum, terrictorio Alahoen, discurrente riuulo Sur. Si, igitur, quislibet, uir aut mulier, de propinquis meis aut de extraneis, uel ego, uenerit qui hoc meum factum irrumpere temptauerit, et ego in concilio deuindicare uel auctorizare uobis noluero aut non potuero, tunc, constrictus legali iudicio duplatis supradictis hereditatibus uobis reddam, de meis propriis facultatibus; et uos semper eas obtineatis in pace. Facta uendicionis carta mense Nouembris, Era M.a C.a X.v.a VI.a. Ego, supradictus Arias, qui hanc cartam facere, iussi cum propria manu mea robor † o.
Qui presentes fuerunt: Ianardus ts., — Egas ts., — Ondario ts., — Martinus ts., — Gunsaluus ts.
Petrus presbiter notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.