Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0231
Fólio: 
113v
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
12
Dia: 
29
Nota: 

O mês e o dia estão referidos no original por IIII K Iñs, que poderão ser desdobrados de duas maneiras: em IIII Kalendas Iunias (29 de Maio) ou em IIII Kalendas Ianuarias (29 de Dezembro). Entendemos todavia que a primeira leitura é a mais adequada, pois, tratando-se de Janeiro, é vulgar juntar um rIñrs — para não se cair em erro com Junho. Tal se passa, no caso do L. P., com o original A1) do documento 234 e com o documento 250, por exemplo.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 26, or. vis. trans.
Vid. etiam o documento 475 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego, Muniu, prolix Arias, et iermana mea, Eldora, in Domino Deo eternam salutem, amen. Placuit nobis, per bonam pacis uoluntatem, nullo quoque gentis imperio, nec suadentis articulo, nec pertimescentis metum, sed propria nostra accessit uoluntas, ut faceremus uobis, domno Iohanni, et uxori uestre, Exemene, sicut et facimus, kartam uendicionis de hereditate nostra propria, quam habemus de subieccione auorum nostrorum. Et habet iacencia in uilla Iben Ordonis, subtus montem Fuste, discurrente riuulo Vauga, terrictorio Alahoen. Damus uobis ipsam uillam supranominatam, de hereditate que fuit de Arias Recarediz, quartam integram, per suis locis et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire, cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet que ad prestitum hominis sunt; pro qua accepimus a uobis, precio, XXIIII solidos: tantum nobis bene conplacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum. Igitur, ex hoc die et tempore, sit ipsa hereditas de nostro iure abrasa, et in uestro sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. Et, si aliquis homo uenerit, uel uenerimus, quod fieri non credimus, ad imrumpendum hanc cartam, et nos in concilio defendere uel auctorizare, post uestram [partem] noluerimus aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam et quantum fuerit melioratam, et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis die IIII Kalendas Ianuarii. Era M.a C.a X.a.a II.a. Ego, Muninus, et Eldora, supranominati tibi, domno Iohanni, et uxori tue, Exemene, hanc cartam uendicionis, manibus nostris roboramu † † s.
Qui presentes fuerunt: Oseuius ts., — Suarius ts., — Menendus ts.
Pelagius notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.