Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0232
Fólio: 
113v-114r
Data do documento
Ano: 
1108
Mês: 
1
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Ordonius(a) proliz Vicioz et uxor mea Guntrode Gartia ideo placuit mihi per bonam pacis uoluntatem nulloquoque gentis imperio nec suadentis articulo nec pertimescentis metum sed propria nobis accessit uoluntas ut faceremus uobis Iohanni Gundesendiz et uxori uestre Exemene sicut et facimus cartulam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus de subieccione auorum nostrorum et genitrice mee Bakina. Et habet et habet iacenciam in uilla Sancta Crux subtus montem Fuste discurrente riuulo Barroso terrictorio Alaho[e]n. Damus uobis in ipsa uilla nostram racionem integram quantum nobis inde computata est inter fratres uel heredes damus atque concedimus per huius locos et uicos et terminos antiquos per ubi illam potueritis inuenire cum omnes suas prestaciones quas in se obtinet et ad prestitum hominis sunt pro qua accepimus a uobis in precio XX solidos tantum nobis bene complacuit et de precio aput uos nichil remansit in debitum ita de hodie et tempore sit ipsa hereditas de meo iure abrasa et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et si aliquis tamen quod fieri non creditis uenerit uel uenerimus homo hanc cartam irrumpere et nos in concilio noluerimus aucturgare uel uendicare post partem uestram aut uos in uoce nostra quomodo pariemus uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum fuerit melioratam et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis III Kalendas Februarii, Era M.a C.a X.v.a VI. Ego Ordonius et uxor mea Gontrode uobis Iohanni Gundesendiz et uxori uestre Exemene hanc cartam uendicionis manibus nostris roboramu † † s.
Qui presentes fuerunt: Aluaro ts., — Ianardo ts., — Gundisaluus ts.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Ordinius.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.