Testamentum de domo quam Adosinda Teloniz testata est sedi Sancte Marie

Cartulário:

Nº Documento: 
0244
Fólio: 
117r-117v
Data do documento
Ano: 
1121
Mês: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Domini Nostri Ihesu Cristi. H[ec] est carta testamenti quam Adosinda Teloniz scribere et confirmare statui sedi Sancte Marie et clericis ibi comorantibus de una domo cum sua quintana in Colimbria iuxta eandem sedem sita, cuius isti sunt termini: ad Orientem domus Stephani; ad Occidentem uia puplica; ad Septemtrionem domus Michaelis Vermuliz; ad Meridiem domus Marie Recemondiz. Concedo et confirmo predictam domum iam nominate ecclesie pro indulgenciai mearum iniquitatum meorumque parentum hac uidelicet condicione: dum ego in hac uita superstes fuero in mea potestate permaneat, post obitum uero meum nullo herede succedente prefate canonice integra remaneat. Si forte quod Deo auxiliante non erit aliquis ex mea parentela seu aliena firmamentum hoc conturbare uoluerit non ei sit licitum sed pro sola temptatione Sancte Ecclesie liminibus careat et quantum auferre cupierit in duplum dicte ecclesie componat dominoque patrie similiter. Facta testamenti scriptura mense Ianuarii, Era M.a C.a L.a VIIII.a. Ego predicta Adosinda que hanc cartam facere iussi in conuentu nobilium confirmo et hoc signum f † acio.
Qui presentes fuerunt: Sendinus Randufiz ts., — Tructesindus Randufiz ts., — Egas Cidiz ts., — Tructesindus ts.
Menendus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.