Carta donationis de illis casis que fuerunt de Telligi

Cartulário:

Nº Documento: 
0248
Fólio: 
118v-119r
Data do documento
Ano: 
1123
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) Sub Christi nomine. Hoc est donacionis firmamentum quod ego Gundisaluus sedis Colinbriane episcopus cum consensu eiusdem(b) canonicorum facere iussi tibi Petro diacono, canonico nostro, de illa domo que est in Colinbria iuxta ecclesiam Sancte Marie quam domna Susanna mater de aluazil prefate sedi testata est, cuius uero isti sunt termini: in Orientali parte domus Gondisendi presbiter; in Occidentali uia puplica; in Septemtrionali eciam puplica uia; in Australi illud terrenum de Iohanne. Do tibi ipsam domum integram tali scilicet conuentione ut dum in hac superstes fueris uita habeas illam et possideas et neque ego neque aliquis ex meis successoribus seu ex canonicis illam a te auferat, sed tu nullo modo inde aliquam partem alienari ausus sis. Post obitum uero tuum remota omni occasione integra sedi Sancte Marie remaneat. Quisquis uero potens hoc firmamentum uel inpotens confringe[re] uoluerit non ei sit licitum sed pro sola temptatione sit anatematizatus et cum Iuda proditore in ima tartari dimersus quantumque auferre temptauerit in duplum tibi restauret. Facta donationis scriptura mense Iunii, Era M.a C.a LX.a I.a. Ego Gundisaluus episcopus hoc co[n]firmo †. Ego Martinus predicte sedis prior confirmo.
Tellus archidiaconus conf., — Iohannes presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Petrus diaconus conf., — Iohannes diaconus conf., — Petrus subdiaconus conf.
Menendus acolitus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica, a partir de illis, está escrita com letra diferente. Este acrescento, aliás, não é rigoroso, pois a doação é somente de uma casa. — (b) O s encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.