Testamentum donationis

Cartulário:

Nº Documento: 
0249
Fólio: 
119r
Data do documento
Ano: 
1138
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et perpetim manentis Trinitatis. Hoc est donacionis testamentum quod exarare et firmare ego Arias presbiter omni uoto et plena uoluntate decreui scilicet de illa ecclesia quam regina Tharasia siue Gundisaluo pontifice mihi concedentibus in castro Miranda edificaui et inter multas aduersitates Sarracenorum ibidem tunc temporis omnia depopulancium obtinui et ita iure hereditario possedi. Necnon facio eciam de meis domibus que sunt intus Colinbriam com termine ecclesie Sancti Iohannis. Auctoritatem namque maiorum in plerisque desiderans mutari metuensque quod absit ne intestatus ab hac discederem uita id exponere preposui uidelicet post obitum meum domno Iohanni Colinbriensis sedis prelato pro beneficio mihi semper exibito supradictam cum predictis domibus ecclesiam dum uixerit iure heredatario possidendam dare iubeo atque post suum exitum alii cui ipse uoluerit clerico qui in unoquoque anno meum inde anniuersarium faciat remanere illas mando. Hoc denique per testacionem Omnipotentissime Deitatis dico quod huic meo facto ab hac die et in futuro contrarius non ero. Quod si forte ego quod quod absit aut alius quilibet uir cuiuscumque dignitatis uel persone hoc testamentum euertere siue auferre temptauerit non sit ei licitum per ullam asercionem sed pro sola temeritate sicut sacrilegus et domus Dei destructor statum ecclesie de suis facultatibus predicto priori restituat canonice et superius memoratas domos dupliciter componat. Et si in hac permanserit pertinacia excomunicacioni subiaceat et anathematis gladio feriatur. Hoc uero mee donacionis testamentum uigorem obtineat semper perpetuum. Facta hac carta mense Iulio sub Era M.a C.a LXX.a VI.a.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.