Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0251
Fólio: 
119v
Data do documento
Ano: 
1087
Mês: 
4
Dia: 
26
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 24, or. vis. trans.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hoc est testamentum quod ego Didacus Fredarizi et uxor mea Eugenia fieri mandamus ad locum Sancte Marie Virginis Colinbrie sedis regule canonice. Damus ad ipsum locum predictum uineam quam heibemus in Algeiara cum suo pumare et cum sua almunia. Habet iacencia in Valle Mediano super est uinea de Vizoi et Aluitu et inferius est uinea de Iohanne Iben Alife. Damus ipsam uineam a Sanctam Mariam regule canonice et ad canonicos qui ibi perseuerauerint et uitam sanctam tenuerint pro remedio animarum nostrarum per tele uerbum ut post obitum amborum nobis sit hoc testamentum nostrum confirmatum ut in uita nostra habeamus illam uineam et post transitum nostrum deseruiat ad ipsum locum Sancte Marie de regula. Et qui hoc factum nostrum irrumpere uoluerit, in primis sit excomunicatus a corpore et sanguine Domini Nostri Ihesu Christi et cum Iuda Domini proditore habeat participium et insuper pariet illam uineam cum suo pumare et cum sua almunia duplata ipsis canonicis Sancte Marie et iudicato. Factum est hoc testamentum VI.o Kalendas Magii, Era M.a C.a XX.a V.a. Ego Didacus Fredariz et uxor mea Eugenia in hoc testamentum manus nostras ro † † boramus.
Qui presentes fueru[n]t: Maruan Menendiz ts., — Menendus abba conf., — Pelagius iudex Colinbrie conf., — Tructesindo Tructesindiz ts., — Erus Dononiz ts., — Frogiulfus ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.