Carta conuentionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0252
Fólio: 
120r
Data do documento
Ano: 
1156
Mês: 
9
Dia: 
2
Nota: 

A data foi completada pela lição C (= documento 428).

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

Vid. etiam o documento 428 (= Cópia C).

In Dei nomine. Hec [est] carta conuencionis siue comutacionis quam iussi facere ego, Tellus, presbiter, uobis, domno Salomoni, sedis San[c]te Marie Colinbriensis priori, et omnibus canonicis eiusdem sedis, de illa uinea que est in moute qui uocatur Gemir, cuius isti sunt termini: in Oriente, uinea de Petro Oleiro; in Occidente, uinea Petri(a) Venegas; in Aquilone, uinea Petri Martiniz; in Meridie, uinea Eugenie, et habet uiam, subtus torcular Petri Venegas. Do et concedo istam uineam supradicte sedi, pro illa domo Petri Castelani que erat sedis, quam ego uendidi Godino presbitero. Igitur, ab ha die et deimceps, a meo iure sit abrasa et in iure sedis tradita et confirmata, iure hereditario. Siquis, aut[em], homo, cuiuscumque gradus seu dignitatis, hoc meum factum irrumpere temptauerit, quicumque ille fuerit, quantum a predicta sede alienare toemptauerit, tantum eidem in duplum restituat et regie potestati aliud tantum et, quandiu in hac temeritate permanserit, cum catholicis participacionem non habeat. Et, si ego in concilio auctorizare non potuero siue noluero, simili sentencia feriar. Facta carta IIII [Nonas] Setembris, Era M.a C.a LX.v.a IIII.a. Ego, Tellus, presbiter, qui hanc cartam facere iussi, coram idoneis testibus roboraui et hoc si † gnum feci.
Petrus presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Tellus presbiter conf., — Godinus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Christoforus presbiter conf., — Ciprianus presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Iohannes presbiter conf.
Dominicus presbiter notuit.

Aparato: 

(a) O e encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.