Testament[i] series de illa uarzena de Auellanale cum molendinis qui ibi sunt

Cartulário:

Nº Documento: 
0256
Fólio: 
121v-122r
Data do documento
Ano: 
1087
Mês: 
12
Dia: 
22
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 26, or. vis. trans.

(a) In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est testamenti carta quam ego Suarius Albittiz una cum uxore mea Ledegundia Iohannis filia sedi Sancte Marie Colinbrie ciuitatis feci de nostra uarzena locata scilicet in Portai Auellano ex parte ciuitatis Condense que iuncta est riuo cui nomen Annubria et est infra eam quidam molinus in parte Orientali cuius medietas predicte sedi est et reliqua medietas Pelagio Eriz et heredibus eius. Et ecce terminationes predicte uarzena: in Oriente et in Septemtrione riuus Annubria predictus et in Occidente et Meridie mons quidam heremus qui est diuisio inter predictam uarzenam et molinum de Iohanne Crisconniz cum suo introitu et exitu usque ad illam corrica de illo carualiar ita ut nos eam uiuentes teneamus in proprio iure et in nostra potestate. Igitur post obitum nostrum libera integraque absque ullo herede sedi predicte permaneat. Igitur quod si ex filiis siue alienis aliquid desquo supradictum est aliquis ad irrumpendum accesserit quantum auferre temptauerit tantum predicte sedi componat dupliciter iudici quoque similiter. In primis quidem sit excomunicatus et a Christi fide separatus et hoc testamentum in suo robore permaneat. Facta testamenti carta XI.o Kalendas Ianuarias, Era M.a C.a XX.a V.a. Postquam scripsimus eam roborauimus et cum propriis manibus sig † † na hec fecimus et idoneos testes infranominatos ad eam roborandum tradidimus.
Pelagius Eriz ts., — Pelagius Iohannis ts., — Vermudus Pelagiz ts., — Petrus Ramiriz ts., — Menendus Vermudiz ts., — Fernandus Gidisliz ts., — Iohannes Salomoniz ts., — Vermudus Didaz ts.
Martinus Simeonis filius et presbiter scripsit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, na margem esquerda, desde de illa, escrita em letra da mesma época, mas diferente.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.