Testamenti series de Abrahemes

Cartulário:

Nº Documento: 
0262
Fólio: 
123r-123v
Data do documento
Ano: 
1102
Mês: 
4
Dia: 
23
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Ego Maria Duranis filia facio testacionis cartam sedi San[c]te Marie Colinbriensi de unius uille porcione que uocatur Abrahemes scilicet octauam partem de tota quam emi de Ansitu et de sua uxore et suis filiis. Et habet iacencia in Colinbriensi territorio et ibi unam uineam quam emi proprio censu de Zuleiman Alcarmed et est in loco qui uocatur Villa Mendica similiter testo atque concedo predicte sedi pro remedio anime mee et parentorum meorum uidelicet post obitum meum. Et si interim in uita mea aliqua necessitas mihi acciderit ut postestatem habeam faciendi quidquid de illis uoluerim. Sed si eciam ex meo iure scilicet supradictam porcionem ipsius uille et ipsam predictam uineam post obitum meum remanserint predicte sedi ut superius scriptum est firmiter remaneant. Si uero quod fieri non credo aliquis homo tam ex meis propinquis quam de extraneis ad inrumpendum hoc meum factum uenerit non sit ei licitum sed pro sola presumptione episcopo predicte sedis uel clericis eiusdem quingentos solidos reddat ac insuper a christianorum consorcio separatus sit et cum Iuda traditore et omnibus impiis in ima proiectus. Ait tamen hoc meum factum omnibus temporibus semper firmitatem habeat. Facta testacionis carta VIIII Kalendas Maias, Era M.a C.a X.v.a. Ego supradicta Maria, que hoc testamentum iussi facere manu propria super altare Sancte Marie, illud offero et insuper consig † no. Ego Mauricius eiusdem sedis episcopus conf.
Martinus prior conf., — Ramirus presbiter conf., — Reinerius presbiter conf., — Dominicus presbiter conf., — Adefonsus presbiter conf., — Petrus abba presbiter conf., — Laurentius presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Frogia archidiaconus conf., — Iohannes presbiter conf., — Erus presbiter conf.
Iulianus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) As palavras de Abrahemes estão escritas com letra diferente, mas da mesma época.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.