Carta donationis de marina de Hysgueira

Cartulário:

Nº Documento: 
0263
Fólio: 
123v
Data do documento
Ano: 
1137
Mês: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. IV, doc. 30, or. vis. trans.

(a) In Christi nomine. Hec est carta donacionis et firmitudinis quam iussi facere ego Bernardus Dei gratia Colinbriensis episcopus cum autoritate prioris domni Iohannis et canonicorum sedis Sancte Marie tibi Martino archidiacono de illa marina quam habemus in Isgueira in loco quem uocitant Figueira. Donamus illam tibi atque concedimus ut illam restituises et reficias et habeas in uita tua et nullus homo nec clericus nec leigus illam tibi auferat. Et sciendum est quod illa marina fuit de Pelagio Frogiaz et de Diago monaco. In uita tua habeas illam ad integrum, post mortem uero tuam dimittas eam tali homini qui reddat inde suas quadras sedi Sancte Marie. Quisquis uero hoc nostrum factum irrumpere temptauerit sit maledictus et cum Iuda traditore in infernum missus quantumque auferre uoluerit in duplum tibi(b) componat. Facta carta donacionis mense Aprilis, Era M.a C.a LXX.a V.a. Ego Bernardus episcopus in hac carta manus meas ro † boro.
Qui presentes fuerunt: Petrus prepositus ts., — Regnaldus diaconus ts., — Martinus Cidiz ts., — Honorigus ts., — Gundisaluus Romeu ts., — Menendus presbiter ts., — Pelagius Seseriquiz ts.
Suarius presbiter Mansus notuit.

Aparato: 

(a) A rubrica foi acrescentada, em letra diferente mas da mesma época, desde de marina. — (b) Palavra adicionada na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.