Testamentum

Cartulário:

Nº Documento: 
0270
Fólio: 
125r
Data do documento
Ano: 
1133
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Et ideo quod dompnus Bernaldus episcopus atque Iohannes prior una cum conuentu canonicorum sedis Sancte Marie obtimo animo et sine simulacione pretexatam heremitam Sancti Romani mihi Menendo presbitero condorauerunt, idcirco spontanee ego Menendus presbiter libuit mihi ut post obitum meum ipsa medietatem heremite quam mihi auctorizauere sedis Sancte Marie cum quantum fuerit restaurata sit tradita ex toto et concessa ita nec auunculi nec parentes seu aliquis in mea uoce ausi sint conturbare illam in aliquo sed quisquis fuerit pro sola temeritate primitus sit excomunicatus et a societate fidelium diuisus sit et cum Iuda proditor in imma tartari sit dimersus et insuper sit maledictus et excomunicatus et reddat uobis CC solidos bone molete et regi patrie similiter tantum. Et hoc firmamentum semper sit firmum. Facta testamenti carta mense Iulii, Era M C LXX I.a. Ego prescriptus Menendus qui hanc firmitudinem iussi fiere coram his senioribus manu roboro et hoc signum facio †.
Hec sunt testes: Bernaldus episcopus conf., — Petrus presbiter conf., — Christoforus presbiter conf., — Pelagius presbiter conf., — Martinus presbiter conf., — Suarius presbiter conf., — Ciprianus presbiter conf., — Iohannes prior, — Tellus archidiaconus conf., — Dominicus presbiter conf.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.