Carta uenditionis de Frauegas

Cartulário:

Nº Documento: 
0274
Fólio: 
126v
Data do documento
Ano: 
1111
Mês: 
10
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Hec est carta uendicionis quam scribere iussi ego Goda Ectaz de porcione mea que ad me pertinet in uilla que uocatur Fabricas et similiter de porcione fratris mei Eita in territorio castelli quod dicitur Balistarius uobis domno Gunsaluo Colimbriensi episcopo pro precio quod de uobis accepi scilicet XV modios tantum mihi bene complacuit. Sciendum est quod si aliquis ex propinquis uel extraneis hanc meam uendicionem irrumpere uoluerit ut quantum auferre temptauerit tantum uobis in quad[r]uplum restituat. Et insuper hoc meum scriptum firmum obtineat robur. Facta carta uendicionis et sub testimonio fidelium quorum nomina inferius scripta sunt manu propria roborata IIII.o Nonas Octobris, Era M C X.v VIIII. † Ego Iohannes sic quomodo mea uxor Goda roborauit ita et ego robor † o.
Qui adfuerunt: Tellus presbiter uidit, — Petrus Iohannis ts., — Petrus Suariz ts., — Dominicus presbiter uidit, — Martinus acolitus ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.