Testamentum de Caldelas

Cartulário:

Nº Documento: 
0290
Fólio: 
131v
Data do documento
Ano: 
1097
Mês: 
4
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 48, or. vis. trans.

(a) In Dei nomine. Ego Patrina prolis Eriz ideo placuit mihi per bona pacis et uolumptas ut faceremus ad uobis Cresconius episcopus sedis Colinbriense cartula et testamenti de hereditate mea propria que habuit in uilla Caldelas hic in Sancto Georgii. Damus uobis de illa ecclesia de medietate duas partes. Et habet iacencia subtus mons Sauto Rodondo discurrente ribulo Vmia territorio Portugalensis prope ciuitas Sancta Maria. Damus ad uobis illa et sedis Sancta Maria Colinbriense pro remedio anime mee et de uiro meo et de filiis meis ut habeatis uos illa firmiter et illa sedis iam nominada per ubi illa potueritis inuenire cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est: aquis aquarum, segigas molinarum, terras rubtas uel barbaras, cum exitus moncium, acessum uel regressum ita ut de hodie die uel tempore sit ipsa ecclesia et ipsa hereditas de iure nostro abrasa et in uestro iure et dominio sit tradita et confirmata. Siquis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo uenerit uel uenerimus tam nos quam de propinquis nostris contra hunc nostrum factum et testamentum ad irrumpendum qui nos in iudicio deuendicare non potuimus aut noluerimus aut uos in uoce nostra que pariemus uobis illam ecclesiam et illam hereditatem duplatam uel quantum a uobis fuerit melioratam et uobis perpetim habitura. Facta carta testamenti notum die erit III.o Kalendas Magii, Era M.a C.a XXX.a V.a. Patrina Eriz ad uobis domnus Cresconius episcopus in carta testamenti manus nostras roborauimus †.
Qui testes fuerunt: Nunu ts., — Oueko ts., — Roderigo ts., — Gudinus abba quos uidit, — Roderigus Eriz ts., — Erus que uidit, — Garcias archidiaconus que uidit et conf.
Menendus notuit.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda foi escrita, no século XVIII, outra rubrica com o seguinte: De ecclesia de Caldelas ad Cresconium episcopum.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.