Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0296
Fólio: 
133v-134r
Data do documento
Ano: 
1165
Mês: 
6
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. V, doc. 28, or. car.

In Dei nomine. Hec est carta uendicionis et firmitudinis quam iussi facere ego Gunsaluus Vsureiz, cognomento Mercham, tibi Petro Silua priori Sancte Marie et conuentui canonicorum eiusdem sedis de quarta parte tocius hereditatis quam habuit pater meus in uilla Laurosa. Vendo et concedo uobis et successoribus uestris illam meam partem prefatam ubicumque eam potueritis inuenire de domibus, uineis, terris cultis et incultis, pascuis et aquis, montibus et fontibus et cum mea parte illius cauti et cum octaua parte illius casalis de Zameiru pro precio quod a uobis accepi scilicet undecim morabitinos purissimi auri tantum mihi et uobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Habeatis uos omnes illas hereditates et possideatis hereditario iure im perpetuum. Et si aliquis homo de meis propinquis uel de extraneis uenerit qui hoc meum factum in aliquo irrumpere uoluerit uel temptauerit quantum a uobis inquisierit tantum uobis in duplum conponat et domino terre aliud tantum. Et si ego auctorizare eam uobis non potuero uel noluero simili redarguar iudicio. Et insuper sit maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore in inferno collocatus. Facta est carta uendicionis et firmitudinis mense Iunio in Era M.a CC.a IIIa. Ego supranominatus Gunsaluus Osoreiz qui hanc cartam uobis facere iussi coram idoneis testibus roboro et hoc signum inpono.
Qui presentes fuerunt: Petrus diaconus notuit, — Pelagius Gusteiz nts., — Petrus Coliar ts., — Gunsaluus Iohannis ts., — Martinus Petriz ts., — Domnus presbiter Tellus adfuit, — Ciprianus presbiter adfuit, — Petrus presbiter adfuit, — Iohannes presbiter adfuit, — Martinus presbiter adfuit, — Dominicus presbiter adfuit, — Petrus presbiter adfuit, — Martinus presbiter ts., — Menendus Suariz ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.