Cautum de Laurosa

Cartulário:

Nº Documento: 
0299
Fólio: 
134v-135r
Data do documento
Ano: 
1132
Mês: 
11
Dia: 
2
Local: 
Coimbra
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In nomine Sancte et Indiuidue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti, Trinitas Indiuisa que numquam erit finienda sed permanens per infinita seculorum secula, amen. Idcirco ego inclitus infans domnus Alfonsus(a), bone memorie magni Aldefonsi imperatoris Yspanie nepos commitis Henrici et regine Tharasie filius, in honore Domini Nostri Ihesu Christi facio cautum sedi Sancte Marie et uobis domno Bernaldo eiusdem sedis episcopo uestrisque successoribus in perpetuum et tibi Petro Vsureiz de illa uilla Laurosa quam ambo habetis per medium. Et facio illud cautum per hos terminos: sicut diuidit cum Auolo per illam ficulneam et inde per ipsum arrugium quomodo descendit in Aluiam et inde illam molam et deinde quomodo uenit per illum auteirum desuper Galizes et intrat in uiam antiquam; et inde quomodo uadit per Coisoirado ad illam antam antiquam et inde per aliud cautum de Cogia. Hoc autem facio pro remedio anime mee patris et matris mee et pro septuaginta morabitinos et unam bonam mulam quod accepi a uobis hoc autem mihi bene conplacuit. Istud cautum quod uobis facio, do et concedo cum quantum in se retinet quod ad me pertinet sic ut de hac die sic de meo iure abrasa et in uestro tradita et confirmata euo perhenni. Si autem aliquis tam de extraneis tam de propinquis hoc cautum infringere uoluerit quod fieri non credo uobis uel qui uocem uestram pulsauerit D solidos conponat et regie potestati quod iudicatum est et insuper sit excomunicatus et a liminibus Sancte Matris Ecclesie segregatus et cum Iuda in palacio gehenne habeat habitaculum. Facto hoc cauto in Colimbria IIII Nonas Nouembris sub Era M.a C.a LXX.a. Ego inclitus infans hoc scriptum propria manu mea robor † o.
Qui presentes fuerunt: Ermigius Muniiz curie dapifer(b) conf., — Fernandus Captiuus alfer[e]z conf., — Rodricus Menendiz dominus Sene conf., — Egas Gonsendiz conf., — Menendus Rodriguiz conf., — Ermigius Venegas conf., — Aluitus Recamondiz ciuis Colimbrie conf., — Fernandus Guteriz conf., — Petrus ts., — Palagius ts., — Gundisaluus ts., — Suarius ts., — Didacus ts.
Petrus cancellarius infantis notuit.
Portvgal.

Aparato: 

(a) Ao longo do L. P., alude-se várias vezes ao nosso primeiro Rei que, a pouco e pouco, vai contribuindo para a continuação da Reconquista e para a obtenção da independência do País; cfr. documentos 60, 63, 64, 159, 168, 439, 590, entre outros. — (b) Dapifer "copeiro" foi função também desempenhada por Egas Moniz e Pedro Mendes.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.