Carta benefacti

Cartulário:

Nº Documento: 
0301
Fólio: 
135v-136r
Data do documento
Ano: 
1105
Mês: 
11
Dia: 
13
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — C. R., Lorvão, m. II, doc. 11, or. vis. trans.

In Christi nomine et eius misericordia. Hec est carta benefacti quam feci ego Ausebius prior Laruansensi una cum meis fratribus tibi Garsia Sendiniz et uxor tuam Ieluira Gudiniz(a) de uilla nostra Vluaria de Currelus quod est inter Mondecum et Alon. Do uobis ip[s]am uillam de Currelos terminata inter Villa de Conde et aduersus Orientem per illam lomba et ad Occidente per illa archana usque in Mondeco per suis locis et terminis antiquis quod est testamentum de Lauruano ut populetis et edificetis et plantetis ea per uerbum ut medietatem de illo beneficio monasterio(b) semper tribuatis quod exierit de illa uilla et uos illum medium alium habeatis iure quieto temporibus seculorum et seruiatis cum uilla illa ad illud monasterium uos et genus uestrum. Et illud monasterium quod est in ipsa uilla de Currelos sit nominatus ut seruiat per arbitrium ipsius abbatis Lauruano et non damus uobis lic[e]nciam ad aliam partem uendendi nec donandi nisi ad illud monasterium iam supradictum Lauruano. Et siquis unus ex nobis aut aliquis homo uenerit uel uenerimus [contra] hunc nostrum factum irrumpere pectet D solidos argenteis et perdat illam uillam. Facta carta conuencionis die Idus Nouemberis, Era M.a C.a X.v.a III. Ego Eusebius una cum fratribus meis tibi Garsie et uxori tue Ieluire hanc cartam conuencionis manibus nostris roboramus.
Qui presentes fuerunt: Truitesendus frater conf., — Gundisaluus monacus conf., — Eusebius prior conf., — Pelagius prepositus conf., — Sesnandus monacus conf., — Suarius ts., — Michael ts., — Godinus ts., — Menendus ts.

Aparato: 

(a) Palavra emendada de Gudina. — (b) Palavra emendada de monasteriam.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.