Firmitudinis carta

Cartulário:

Nº Documento: 
0303
Fólio: 
136v-137r
Data do documento
Ano: 
1163
Mês: 
11
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Noscant omnes homines tam presentes quam futuri quoniam ego Egeas Fernandiz et Petrus Fernandiz et noster cognatus Iohannes Pelaiz fecimus hoc firmitudinis scriptum domno M[ichaeli] Colimbriensis sedis episcopo et eiusdem sedis conuentui uidelicet de tercia parte tocius herencie quam habemus ex parte patris nostri Fernandi Ramiriz tam de aralibus siue casalibus tam eciam de uineis et castaneis ceterisque arborum generibus propterea uidelicet quod dimisit patri nostro calumniam quam fecerat contra suum archidiachonum propter quam culpam non erat sepultus cum christianis sed in luco. Damus igitur et testamus predicte sedi prenominatam terciam ideo scilicet quod receptus est a nobis in cimiterio ecclesie et dimisistis illi illud peccatum quod ipse contra uestrum archidiaconum fecerat tali scilicet pacto ut prefatam terciam lucremur omni uita nostra et non habeamus uendendi uel donandi siue testandi potestatem sed post mortem n[ost]ram integra remaneat predicte sedi ita ut qui prius mortuus fuerit continuo relinquet predicte sedi porcionem suam illius prefate tercie et sic de aliis. Quicumque igitur hanc herencie terciam a predicte sede alienari uoluerit et hanc kartam confringere uoluerit quisquis fuerit quantum aufferre uel alienare uoluerit tantum uobis in duplum conponat et domino terre aliud tantum et insuper sit maledictus et excomunicatus et a consorcio fidelium christianorum alienatus et cum impiis in infernum participetur. Quapropter spontanea uoluntate nullo cogente roborammus et confirmamus hoc scriptum et coram bonis hominibus confirmamu † † † s. Facta carta mense Nouembrio, Era M.a CC.a I.a.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Sauariguiz ts., — Suarius Gunsaluiz ts., — Petrus Pelaiz ts., — Suarius Rodriguiz ts., — Godinus Menendiz ts., — Gunsaluus Alfonsus ts., — Michael presbiter Clementiz adfuit, — Gunsaluus presbiter Arias adfuit, — Iohannes diaconus notuit Io[hannis], — Gunsaluus Pelaiz ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.