Testamentum de heremita Sancti Christofori

Cartulário:

Nº Documento: 
0307
Fólio: 
137v-138r
Data do documento
Ano: 
1088
Mês: 
1
Dia: 
30
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Christi nomine. Hoc est testamentum scriptum firmitatis quod feci ego Sesnandus aluazir tibi Rorerico presbitero de una hermida uocabulo Sancti Christifori quod est in ripa maris inter uilla Socia et uilla Iliauo. Do tibi ipsum locum predictum cum sua mata comodo continet Liber Iudicum per legem canonicam(b) ut edifices eam et plantes de tota tua bona uoluntate in uita tua cum quantum in se obtinet et ad prestitum hominis est et post obitum tuum relinquas eam ad hominem qui bonus fuerit et uita sancta perseuerauerit tam de tua gente quam de extraneis. Habeas ipsam ecclesiam dum uita uixeris cum omne suum prestamentum. Et qualicumque homo hunc testamentum tibi irrumpere uoluerit sit maledictus et excomunicatus de fide Christi et insuper pariat tibi ipsam ecclesiam duplatam. Et hoc meum factum plenum obtineat uigorem. Factum est hoc testamentum III Kalendas Februarii, Era M.a C.a XXVI. Ego Sesnandus pro remedio anime mee hoc testamentum manu mea robor † o.
Erus presbiter notuit, — Iohannes Eiriguiz ts., — Zalama ts., — Aluazir domno Martino ts., — Gunsaluus Osoreiz ts., — Gontonizi qui erat maiorinus maior et i[m]perabat illam terram de Monte Maior usque in foce de Vauga ts.

Aparato: 

(a) A rubrica está escrita na margem esquerda. — (b) Lex Visigothorum siue Liber Iudiciorum, Lib. V: De transactionibus, II Titulus, § VI: "De rebus traditis uel per scripturam donatis".

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.