Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0310
Fólio: 
138v
Data do documento
Ano: 
1114
Mês: 
8
Dia: 
31
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

B) T. T. — Sé de Coimbra, m. III, n.º 17, doc. a, cóp. séc. XII.
Vid. etiam os documentos 402 (= Cópia D) e 408 (= Cópia E).

In Christi nomine. Ego, Arias, presbiter, una cum sorore mea, Guntina, et filiis eius, Gundisaluuo Garsia et Pelagio Froile et uxore eius, Lupa, de hereditate nostra propria quam habuimus ex parte matris nostre, hereditario iure, in terictorio Sancte Marie de Ciuitate, id est, tres quartas de toto hereditate, quam habuit mater nostra, Adosinda Anicia, in Sancto Ihoanne de Valer, tam de ecclesiastico quam de laicale, tam de domibus quam de uineis et pomeriis et terris cultis et incultis, per omnia loca ubi inuenire potuerint, facimus cartam uendicionis uobis, episcopo Colimbriensis sedis, et canonicis uestris, pro precio quod de uobis accepimus, CC modios, quia tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit. Habeatis uos illas iam dictas tres partes et faciatis de eis quicquid uobis placuerit, cunctis temporibus. Et si aliquis hoc nostrum scriptum corrumpere uoluerit et nos pro uobis quod uobis uendidimus defendere, et in concilio uobis auctorizare noluerimus aut non potuerimus, pariamus uobis illam hereditatem duplatam et quantum a uobis fuerit meliorata. Facta uendicionis karta pridie Kalendas Setembris, Era M.a C.a LII.a. Nos, supradicti Arias, Gontina, Gundisaluus, Pelagius et Lupa, qui hoc scriptum facere iussimus et in concilio roborauimus et hec sig † † † † † † na fecimus.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.