Carta donationis et firmitudinis de Alcazaria

Cartulário:

Nº Documento: 
0311
Fólio: 
138v
Data do documento
Ano: 
1140
Mês: 
2
Dia: 
25
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Iohannes Iohannis prior ecclesie Sancte Marie cum conuentu canonicorum eiusdem sedis faciens kartam donacionis et firmitudinis tibi Pelagio Menendiz et fratri tuo Mi[c]aheli de illa casa que est in suburbio Colimbrie iusta nostram almuniam in illo Arnato de flumine Mondeci. Tali uidelicet pacto damus uobis illam ut ematis totum laborem et parietes ibi constructos ab illa muliere cuiuus maritus in nostra hereditate illam pro nostro foro edificauit et faciatis inde nostrum forum uidelicet II.os pares bouinorum zapatorum obtimos uos et successores uestri post uos in unoquoque anno predicte sedi detis. Et si aliquis ex uobis uel ex suscessoribus uestris hoc nostrum forum facere inde noluerit perdat hereditatem et quantum laborem ibi fecerit. Facta carta donacionis et firmitudinis VI Kalendarum Marcii, Era M.a C LXXVIII. Ego Iohannes prior una cum conuentu cononicorum qui hanc cartam fieri iussimus coram testibus roboramus et hec signa facimus.
Qui presentes fuerunt: Petrus Sesnandiz presbiter conf., — Dominicus presbiter Iohannis conf., — Martinus presbiter Cle[mentiz] conf., — Tellus presbiter conf., — Suarius presbiter Za conf., — Gundisaluus diaconus conf., — Iohannes subdiaconus Gaui conf., — Suarius presbiter conf., — Martinus Almathen ts., — Petrus Suariz ts., — Petrus Iohannis ts.
Pelagius diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.