Testamentum de casal qui dicitur Coruius

Cartulário:

Nº Documento: 
0316
Fólio: 
140r
Data do documento
Ano: 
1144
Mês: 
7
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Christi nomine. Placuit mihi Marie Sisiriguiz facere cartam testamenti de uno casale meo quo habeo in loco qui uocatur Coruius et tenuit eum Suarius Pelaiz. Do eum Sancti Marie et clericis ibidem conmorantibus ut faciant inde uniuersarium in unoquoque anno pro anima mariti mei et mea. Et nos similiter filii eorum scilicet Nunus Midiz et nepotes eorum Nunus Saluadoris et Petrus Saluadoriz et Iohannes Saluuadoriz et Martinus Saluadoriz, Pelagius Saluadoris et Maria Saluadoriz damus eum sicuti superius resonat et octorizamus sedi Sancte Marie cum suo ingressu et regressu et cum suis terris cultis et incultis et cum suis aquis et pascuis per ubi eos potueritis inuenire. Et si forte nos aut aliquis ex nostra gente seu aliena ipsud casalem sedis Sancte Marie contrariauerit uel abstulerit quisquis fuerit quantum a uobis aufferre temptauerit tantum in duplum componat et domino terre aliud tantum. Facta testamenti karta mense Iulio, Era M.a C.a L XXX II.a. Nos supranominati qui hanc cartam facere iussimus testamenti coram testibus roboramu † † † s.
Qui presentes fuerunt: Saluador Alkarac ts., — Petrus Venegas ts., — Petrus Christoforiz ts., — Martinus Diaz ts., — Saluador Azangobe ts., — Didacus Menendiz ts., — Petrus Galego ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.