Carta uenditionis de hereditate de Arnado scilicet de Almunia et Pozo

Cartulário:

Nº Documento: 
0312
Fólio: 
139r
Data do documento
Ano: 
1083
Mês: 
12
Dia: 
17
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 16, or. vis. trans.

In Christi nomine. Ego Maria Eriz una pariter cum filiis meis Fernando Gidiliz et Gutina placuit nobis per bonam pacem et uoluntatem ut uenderemus uobis clericis canonicis de Sancta Maria sedis Colimbria ortum nostrum proprium cum suo poteo. Habet iacenciam in illo Arenato super flumine Mondeci. In Oriente est ei uinea de Zuleman Iben Aflah et in Occidente prenominatus flumen; et in Semptemtrione illa uia quam dicunt Adaruis; et in Meridie uinea de Gutino Alhabit et uinea de Pelagio Heriz. Et accepimus de uobis precio XXX solidos arg[e]nteos quia tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum ita de hodie die uel tempore sit ipud ortum prenominatum seruientem ad illam cononicam de Sancta Maria prenominata sedis temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit contra hanc cartam uendicionis ad imrumpendum et nos in iudicio deuendicare uer auturgare uobis noluerimus ut pariamus illum ortum prenominatum ad illam cononicam duplatum uel quantum a uobis fuerit melioratum et iudicatum et uobis perpetim habiturum. Facta karta uendicionis XVI Kalendas Iunuarias, Era M.a C.a XXI. Ego Maria prenominata una cum filiis meis prenominatis Fernando et Gutina uobis clericis canonicis hanc cartam uendicionis manibus nostris robor † † † amus.
Qui presentes fuerunt: Martin[us] Iben Atumati ts., — Arias Fernandiz ts., — Truitesendo Truitesendiz ts., — abas Dum Petro ts., — Iulian Iben Halifa ts., — Semene ts., — Froila Petriz ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.