Testamentum in Calambria

Cartulário:

Nº Documento: 
0315
Fólio: 
139v-140r
Data do documento
Ano: 
1133
Nota: 

(?). A data do texto é Era M.ᵃ C.ᵃ X.ᵛ.ᵃ XX.ᵃ I.ᵃ (1161, correspondente ao ano de 1123). Mas sendo a doação feita a D. Bernardo, bispo de Coimbra que governou a sua diocese de 1128 a 1146, não é possível que seja aquela data. O X.ᵛ (aspado) não vinha habitualmente seguido de outros XX; em seu lugar talvez fosse um L. Assim teríamos a era de 1171, i. e., 1133, ano que cabe no governo de D. Bernardo.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

(a) In Dei nomine. Ego Suarius Gundisaluiz et uxor mea Eldonza in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas asto animo et prona mente ut faceremus uobis domno Bernaldo episcopo et ad Sanctam Mariam de Colimbria kartulam [testamenti] de hereditate nostra propria quam habemus in Sancto Iacobo de Codal de comparadea VIIII(b) integram de ipsa ecclesia per ubi illam potueritis inuenire per suis locis et terminis antiquis in quantum ipse obtinet uel ad prestitum hominis est subtus montes Codal sub terradorio Calambria(c) discurrente riuulo Kamia ut habeatis uos illam firmiter et Sanctam(d) Maria et omnes successores uestri pro ipsam ecclesiam quam rumpiui ita ut de hodie die sit illa hereditas de nostro iure abrasa et in iure uestro sit tradita et confirmata. Et siquis tamen quod fieri non creditis aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hanc cartam ad imrumpendum et nos in iudicio deuindicare noluerimus uel concedere non potuerimus pariamus uobis ipsam hereditatem duplatam uel quantum fuerit melioratam. Era M.a C.a X.v.a XX.a I.a. Ego Suarius et uxor mea Eldonza hanc cartam manibus nostris roboramu † † s.
Didacus ts., — Martinus ts., — Egas ts.
Menendus notuit.

Aparato: 

(a) Na margem esquerda, em letra da mesma época, mas diferente, desde in. — (b) Emendado, posteriormente, na entrelinha, para nonam. — (c) Palavra emendada de Kalimbria. — (d) Emendado, posteriormente, na entrelinha, para Sancta.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.