Carta uenditionis de uinea de Villa Mendiga

Cartulário:

Nº Documento: 
0317
Fólio: 
140r-140v
Data do documento
Ano: 
1099
Mês: 
1
Dia: 
4
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I., doc. 54, or. vis. trans.

In Dei nomine Nostri Ihesu Christi. Ego Columba Felicis filia una cum filia mea Maria facimus kartam uendicionis tibi priori domno Martino et clericis sedis Colimbriensis Sancte Marie de nostra uinea quam habemus in Villa Mendica, id est, tercia de tota illa uinea que fuit de episcopo domno Paterno cum tercia de suo torculare de qua uinea uos habetis duas partes. Vendidimus eam uobis pro CL solidis denariorum monete tantum nobis bene conplacuit et de precio apud uos nichil remansit in debitum. Habuimus uero ipsam uineam ex parte patrui nostri episcopi Paterni iam dicti. Et has habet terminaciones: ad Orientem uinea de Iben Alazam; ad Occid[e]ntem uinea abbatis Petri; ad Septemtrionem uinea Todemiri presbiteri et Bachi et aliorum hominum; ad Meridiem uero uia publica. Habeatis uos illam et qui seruituri sunt in ipsa sede cunctis temporibus seculi. Et si aliquis hoc nostrum scriptum irrumpere uoluerit quantum auferre temptauerit in duplum restituat. Et hoc nostrum factum bonum et firmum habeat robur. Facta carta uendicionis II Nonas Ianuarias, Era M.a C XXXVII. Nos supradicte Columba et Maria que hoc scriptum facere iussimus propriis manibus hec signa facimu † † s us(a) et idoneos testes inferius ad roborandum tradidimus nomina quorum inferius resonant.
Ramirus Osoreiz ts., — Iohannes aurifici qui et Petri filius ts., — Anaia Pelaiz ts., — Gundisaluus Randufiz ts., — Anaia Vistrariz ts., — Pelagius Aluitici ts., — Abdela Salomoniz ts., — Arias Zoleimaz ts.
Tellus diaconus notuit.

Aparato: 

(a) Em abreviatura.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.