Cartam firmitatis de domo Sancti Martini

Cartulário:

Nº Documento: 
0318
Fólio: 
140v
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
2
Dia: 
14
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Mauricius gratia Dei Colimbriensis sedis episcopus cum consensu meorum clericorum facio tibi Alfonso presbitero cartam firmitatis de domo Sancti Martini quam edificauit abbas domnus Petrus iusta ciuitatem Colimbrie cum suis uineis et pomeriis(a), ex quorum fructibus postquam eas laboraueris tibi concedimus duas partes nobis terciam. De illis uero quas tu postea plantaueris habeas omnem fructum quandiu uixeris. Et damus uobis trerras quantas unum iugum boum potuerit laborare et eciam ego Mauricius dimitto tibi LX.a solidos denariorum quos mihi debebas. Hoc autem tibi damus ut ipsam ecclesiam custodias et turres in circuitu eius edifices et eciam murum extruas et nobis ex quo tibi Deus in supradicto loco dederit bonum seruicium facias et fidelitatem teneas om[n]ibus diebus uite tue. Nobis uero non sit licitum eam a te aufferre quandiu uixeris neque successori nostro, si tu non feceris culpam per quam secundum canones debeas eam perdere. Post tuum uero obitum quod in ipsa supradicta ecclesia ganaueris et edificaueris et supradicta ecclesia remaneat supradicte sedi Sancte Marie Colimbriensi. Facta firmitudinis karta XVI Kalendarum Marcium, Era M.a C.a X.v.a I. Ego predictus Mauricius episcopus confirmo.
Gundisaluus prepositus conf., — Dominicus presbiter conf., — Salomon presbiter conf., — D[omi]nicus presbiter conf., — Sesnandus conf., — Sesnandus presbiter conf., — Iohannes presbiter conf., — Daniel presbiter conf., — Martinus prior conf., — Iohannes presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Petrus presbiter conf., — Menendus diaconus conf., — Iulianus diaconus conf., — Martinus diaconus conf., — Arias diaconus conf.
Tellus presbiter scripsit †.

Aparato: 

(a) O segundo i encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.