Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0319
Fólio: 
141r
Data do documento
Ano: 
1103
Mês: 
12
Dia: 
29
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, doc. 21, or. vis. trans.
B) T. T. — Sé de Coimbra, m. II, n.º 4, doc. e, cóp. vis. trans.
Vid. etiam o documento 227 (= Cópia C).

In Dei nomine. Ego, Salomon, prolix Notariz, [et uxor mea, Vestregia](a), una cum mea subrina, Gudina, prolix Vistellaz, in Domino Deo, eterna salute, amen. Ideo, placuit nobis, per bona pacis et uolumtas, nullis quoque gentis imperio, nec suadentis articulo, nec pertimescitis metum, sed propria nobis accessit uolumtas, ut faceremus ad uobis, domno Iohanne Gundesindiz, et uxor uestra, domna Exemena, sicut et facimus, carta uendicionis de hereditate nostra propria, que habemus de suieccione auiorum nostrorum. Et habet iacencia in uilla Sancta Crux, subtus mons Fuste, discurrente riuulo Baroso, territorio Alahoen. Damus uobis, in ipsa uilla supernominata, de hereditate quam fuit de Matheu et de notario Hazeme, III.a integra, exceptis illa uinea que est sub casa de Ansedo, et illa cortina quam uendidit ad Ansedo Doneliz. Et alia damus uobis atque concedimus, per huius locis et uicos et terminos antiquos per ubi illa potueritis inuenire, cum omnes suas prestaciones que in se obtinet, que ad prestitum ominis est; pro qua accepimus a uobis, in precio, LX.a et IIII.or solidos: tantum nobis bene complacuit et de precio aput uos nichil remansit in debito. Ita, de hodie die uel tempore, sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa, et in uestro iure sit tradita atque confirmata. Habeatis uos illam firmiter et omnis posteritas uestra, iure quieto, temporibus seculorum. Et siquis, tamen, quod confieri non creditis, et aliquis homo uenerit, uel uenerimus, contra hanc cartam ad inru[m]pendum, et nos ad concilium noluerimus auctorgare, post uestra parte uel aduindicare, aut uos in uoce nostra, quomodo pariemus uobis ipsa hereditate dublata uel quantum uobis fuerit meliorata; et uobis perpetim habitura. Facta carta uendicionis notum die erit IIII.o Kalendas Ianuarii, Era T.a C.a X.v.a I.a. Ego, Salomon, et uxor mea, Vestregia, et subrina mea, Gudina, in hac carta uenditionis uobis, domno Gundisendo, et uxori uestre Exemene manus nostras ro † † † borauimus.
Qui preses fuerunt: Suarius ts., — Rodericus ts., — Menendus ts., — alius Menendus ts.
Pelagius scripsit.

Aparato: 

(a) O nome da mulher apenas figura na validação.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.