Carta placiti

Cartulário:

Nº Documento: 
0324
Fólio: 
142v
Data do documento
Ano: 
1113
Mês: 
2
Dia: 
1
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Cidi Gonzaluis una cum fratribus et sororibus meis hi sunt nominati Suario, Dordia, Exemena et filii de Gontrode, Ermesenda, Marina plazum facimus tibi Colinbriensi episcopo Gondisaluo tuisque successoribus. Nos omnes neptos et neptas de Cidi Dauid[i]z de illo monasterio de Vauzela quod ipse construxit et ad Deum dedit pro peccatis suis quod numquam nos de iudicio uestro uestrique successoribus extraneemus neque illud contrariemus unde illud monasterium detrimentum habeat sed semper adiuuemus et prestemus illi et semper uadat ad partem de Deo sicut testauit auus noster Cidi Dauiz in suo testamento. Et si unus ex nobis migratus fuerit non testet de illa hereditate de Alaphoen nisi ad illud monasterium iam nominatum et ut nos recipiant et honorent in illo monasterio sicut est rectum et nostro auo Cidi in suo testamento auctorizauit. Notum die quod erit Kalendas Februarii, Era M.a C.a L.a I.a. Et si unus ex nobis aliter fecerit et de isto plazo exierit que quantum calumniauerit tantum pariet in duplum et insuper D solidos et iudicatum. Nos omnes que sursum resonant in hoc plazo manus nostras roboramu † † † † † † s.
Qui uiderunt et presentes fuerunt: Gondisaluus episcopus confirmo, — Laurencius archidiaconus quos uidi, — Petrus archidiaconus quos uidi, — Gondisaluus presbiter quos uidi, — Nuno Pelaiz quos uidi, — Garsias ts., — Petrus ts., — Suarius ts., — Vermudus ts.
Petrus diaconus notuit.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.