Carta uenditionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0330
Fólio: 
144r
Data do documento
Ano: 
1092
Mês: 
3
Dia: 
28
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Notas: 

A) T. T. — Sé de Coimbra, m. I, doc. 36, or. vis. trans.

In Dei nomine. Ego Dauid et Bailessa ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut faciamus tibi Ansur et uxori tue Senior ca[r]tam uendicionis de hereditate nostra que habet(a) iacenciam in uilla quam uocitant Sancta Cruce territorium Alafones subtus mons Fuste discurrente Ibaroso. Damus inde uobis de ipsa hereditate V.a et de quarta inde quarta inter fratres et eredes per ubi illam potueritis inuenire cum quantum in se obtinet et ab ominibus prestitum est. Et accepimus de uobis precium definitum et aderato XII.os modios in plenum tantum nobis bene conplacuit. Vos dedistis et nos accepimus cum bona mente, ita ut de hodie die sit ipsa hereditas de iure nostro abrasa et i[n] uestro dominio sit tradita et confirmata et habeatis illam firmiter et omnis posteritas uestra iure quieto temporibus seculorum. Et si aliquis homo uenerit uel uenerimus contra hoc factum nostrum ad inrrumpendum et nos in concilio auctorizare non potuerimus post tua parte aut qui uoce tua pulsauerit ut pariemus illa hereditate(b) dublata. Facta carta uendicionis(c) notum die erit V Kalendas Apprilis, Era M.a C.a XXX.a. Et ego Dauid et Bailessa tibi Ansur et uxor tua Senior hanc cartam ro † † boramus.
Et testes fuerunt: Vermudus ts., — Iulianus ts., — Sarazinus ts., — Adaulfo ts.
Ansur notuit.

Aparato: 

(a) A letra t foi corrigida de a. — (b) O h encontra-se adicionado na entrelinha. — (c) O o encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.