Carta diuisionis

Cartulário:

Nº Documento: 
0445
Fólio: 
177v
Data do documento
Nota: 

Documento sem data.

Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

Ego Susanna iubeo fieri de mea medietate tres porciones: una porcio Sancte Marie Colinbriensi sedis; et alia tercia ad meos suprinos; tercia uero faciant de ea duas partes: detur una ad meo criato et alia medietate in captiuis et pauperibus. Et de ipsa uinea que habemus cum domum Sancti Saluatoris ibi testatur mea porcione supradicte ecclesie Sancti Saluatoris. Et uir meus accipiat suum caballum et suam loricam et detur ipso poldro in captiuo cum medietate de ipsa maura. Et ipsa Eugenia possideat ipsa casa in qua habitat dum uixerit. Et similiter fiat de Aurentanela quomodo supradiximus. Et porcio mea de Fornos illa salina detur Sancti Pelagii de Insula. Et meus uir abeat illam medietatem integra. Et de Nugueira tres porciones fiant de mea medietate sicut superius diximus.
Daniel Patreboniz ts., — Guilulfus ts., — Arias Zoleimaz ts., — Gondesendo Rubio ts.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.