Carta testamenti

Cartulário:

Nº Documento: 
0326
Fólio: 
143r
Data do documento
Ano: 
1104
Mês: 
6
Dia: 
10
Documento original
Original: 
Não

Outorgante:

In Dei nomine. Ego Vermudo prolix Gulfariz et uxor mea Ousenda Rodriguiz in Domino Deo salute eterna, amen. Ideo placuit nobis per bona pacis et uoluntas ut pro remedio anime nostre et pro timore diem magni iudicii quem nullus euadere possit ut faceremus textum scripture firmitatis de hereditate nostra propria quam habemus in loco predicto Sancti Iacobi de Mato, subtus mons Fuste, discurrente riuulo Vauga, territorio Alaphoen. Damus inde nona integra de ipsa ecclesia cum agiptionibus suis ad locum predictum acisterio San[c]ti Petri apostoli que est fundamento secus decursus riuulos Sur et Vauga et uobis domno Mauricio episcopo in honore et obediencie San[c]te Marie Virginis sedis Colinbrie. Et ipsa hereditate tenet ea Didago Iben Egas per scripture firmitatis. Et ego Vermudo sic confirmo que habeat illa in uita sua, post obitum uero suum relinquat illa ingenua ipsi acisterio Sancti Petri. Et accepimus de uobis ad carta testamentum ad firmandum XX solidos. Et siquis aliquis homo uenerit de propinquis nostris aut extraneis et hoc factum nostrum irrumpere uoluerit, in primis sit maledictus a Deo et separatus a Christo et cum Iuda traditore ludat in pena et pariet quantum inquisierit in dublo et insuper CC.os solidos et qui hanc urbem imperauerit aliud tantum. Facta series testamenti notum die erit IIII.o Idus Iunii, Era T.a C.a X.v.a II.a. Ego Vermudus et uxor mea Ousenda(a) in hac serie testamenti manus nostras ro † † borauimus. Ego Mauricius Dei gratia Colinbriensis episcopus confirmo et signum Sancte Crucis † impono.
Qui presentes fuerunt: Iohannes Brandilaz conf., — Vermudus Brandilaz conf., — Eita Rodriguiz conf., — Suarius ts., — Fafila ts., — Menendus ts., — Menendus Midiz conf., — Didacus Iben Egas conf., — Monio ts.
Pelagius notuit.

Aparato: 

(a) O u encontra-se adicionado na entrelinha.

Bibliografia: 

Manuel Augusto Rodrigues, Livro Preto: Cartulário da Sé de Coimbra. Edição crítica. Texto integral, Arquivo da Universidade de Coimbra, Coimbra, 1999.